Рейтинговые книги
Читем онлайн Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены - Александр Бриллиантов

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 117 118 119 120 121 122 123 124 125 ... 132

831

V, 38, c. 1013D: Non sapiens factus est [homo], sed capax, si vellet sapientiae. Potuit enim sapientiam capere, et ad habitum ejus pervenire, si divinum consilium noluisset spernere.

832

IV, 22, C.843C: Ordo itaque divinae legis erat, primum Creatorem cognoscere ejusque ineffabilem pulchritudinem, deinde creaturam rationabili sensu mentis nutibus obtemperante considerare, totamque ipsius pulchritudinem, sive interius in rationibus, sive exterius in formis sensibilibus ad laudem Creatoris referre. Hanc autem divinae legis ordinem homo superbiendo spernens, Creatoris sui amorem et cognitionem materialis creaturae exteriori pulchritudini postposuit. IV, 23, с. 848A: Superbia itaque animi, carnalisque sensus illicita delectatio, sibi invicem copulatae, naturam humanam mortis damnation! tradiderunt. II, 25, с. 582C: Prius enim, ut arbitror, ad se ipsum, quam ad Deum conversus est, atque ideo lapsus.

833

IV, 25, С.855С: Ideoque Deus superbiam humanae naturae spemere volens, propriis suis irrationabilibus libitisque motibus hominem permisit abuti, ut in seipso probaret, quid sui Conditoris gratia meritumque obedientiae, et quid irrationabilis motus su-perbaque mandati transgressio sibi conferret. Ac per hoc veluti divortium quoddam mans et feminae subsequutum est inter animum et sensum; non enim obtemperat sensus corporeus jussionibus animi juxta leges naturae.

834

1,6, C.445B: Quartus modus essendi et non essendi. V, 25, C.914A· Omnia siquidem, quae locis temporibusque variantur, corporeisque sensibus succumbunt, non ipsae res substantiates vereque existentes, sed ipsarum rerum vere existentium quaedam transitoriae imagines et resultationes intelligenda sunt.

835

II, 23, с. 571C: Et ne aestimes, nos his verbis docere velle, praedictam humanac naturae trinitatem ad imaginem Dei in paradiso conditam, priusquam peccaret, omnino corpore caruisse: absit, absit a nobis hoc dicere, aut quodammodo putare; semel enim et simul animas nostras et corpora in paradiso conditor creavit, corpora dico caelestia, spiritualia, qualia post resurrectionem futura sunt. Tumida namque corpora, mortalia, corruptibilia, quibus nunc opprimimur, non ex natura, sed ex delicto occasionem ducere non est dubitandum. II, 24-26, c. 580-584. 24, C.580B: Anima namque incorporates qualitates in unum conglutinante et quasi quoddam subjectum ipsis qualitatibus ex quantitate sumente et supponente, corpus sibi creat, in quo occultas suas actiones per se invisibiles mairifeste aperiat, inque sensibilem notionem producat. 26, c. 584A: Et num tibi videtur credibilius ducendum, mortalem hominem mortalem sibi carnem fecisse, quam ipsum Deum per se creasse, sed tantum permisisse et admonuisse? Deus enim immortalis est, et quodcunque per se ipsum facit, iroroortale est. IV, 12, c.801D.

836

IV, 6, C.762B.

837

IV, 12, С.799А: omnes homines scmel et simul facti sunt in illo uno homine, de quo scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et: In quo omnes peccaverunt; adhuc enim ille unus omnis fuit, et in quo omnes beatitu-dine paradisi expulsi sunt. Comment, in Ev. sec. loan. с. ЗЮС: Peccatum mundi dicitur originale peccatum, quod commune est totius mundi, hoc est totius humanae naturae; cujus reatus nunc gratia baptismatis demittitur, ipsum vero in fine mundi, in resurrectione omnium, omnino destruetur. Est itaque originale peccatum illud, quo tota humana natura, simul et semel ad imaginem Dei condita, et in qua omnes homines, ab initio mundi usque ad finem, et unum sunt, et secundum corpus et ani-mam simul creati, leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, nolens mandatum Dei custodire. Non enim primus Adam. ille, qui ex generalitate naturae humanae ante ceteros in mundum hunc visibilem venit, solus peccavit, sed omnes peccaverunt, priusquam in mundum procederent. Nam quod Apostolus ait: «sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificantur», non de ipso uno ac primo homine intelligimus, sed homine Adam omnem generaliter naturam huma-nam significari accipimus. Ille siquidem singularis Adam non nasceretur in hunc mundum corruptibilem per generationem, si naturae humanae non praecederet delictum. Divisio quippe naturae in duplicem sexum, virilem dico et femineum, et ex ipsis humanae processionis et numerositatis per corruptionem generatio, poena generalis peccati est, quo simul totum genus humanum praevaricatum est mandatum Dei in paradiso. Hoc igitur generale peccatum originale dicitur; nec immerito, quoniam peccatum communis omnium originis esi, cujus merito mortis et corruptionis omnes homines, excepto Redemptore, debitores sumus. Cf. с. ЗІЗВ. IV, 23, C.847A. Cf. Comment, с. 297В.

838

IV, 16, c.815C; 18, C.833A. Cf. IV, 17, c.829–830.

839

IV, 16, c. 819–829; 22, c. 842–845. IV, 16, C.826D: Est igitur, ut praediximus, lignum scientiae boni et mali malitia pemiciosa mortiferaque, in figura boni imaginata, et hoc lignum veluti intra quandam feminam, in carnali scilicet sensu, quem decipit, constitutum; cui sensui si animus consenserit, totius humanae naturae integritas corrumpitur. IV, 22, C.843A: Materialium siquidem superficies rerum, dum sit naturaliter pulchra, incaute et libidinose sensibus earn considerantium mortis infert occasionem.

840

IV, 16, C.823B; V, 38, с. 1015A.

841

IV, 17, c.829D; IV, 23, с.849А.

842

IV, 18, с. 833В; IV, 20, с. 837–838.

843

IV, 19, с.833–835; IV, 16, с.817–818.

844

IV, 20, с. 835С: Siquidem sopor ille et causa peccati et post peccatum immissus, et, ut verius dicam, permissus videtur esse. Nam Deum facere, quod sinit fieri, modo quodam locutionis Scriptura solet dicere. Sopor itaque ille erat animi intentionis, quo semper et inflexibiliter Creatorem suum contemplari debuerat, ad delectationes rerum materialium reflexio, et carnalis copulae appetitus, ut beatus Ambrosius exponit.

845

И, 26, с. 583; IV, 21, с. 838–839.

846

II, 26, с. 584; IV, 16, с. 818.

847

IV, 16, с. 818В: Quid ergo mirum, si corporalis paradisus crearetur, per quem spiritualis paradisus significaretur?

848

IV, 23, c. 845 etc.

849

Cf. V, 1, c. 861–862.

850

IV, 23, с. 849A: [serpens est] carnalis delectatio, per quam diabolus seducit animam, et in qua veluti principali sede habitat. 849B: alterum enim sine altero separabiliter esse non potest. Ubicunque enim fuerit libidinosus animae contuitus, ibi absque mora aderit immundi spiritus accessus: ubicunque autem adsit diabolicae astutiae introitus, ibi non deerit universalis malitiae pruritus.

851

IV, 21, c.840–842; 23, C.848B: Ac sic interrogatur: Adam, ubi es? Ac si diceret: Adam, qui, priusquam peccasses, ultra omnia loca et tempora constitutus fueris, responde nunc, praevaricator, ubi es? Eras in caelo, sicut angelica creatura, beatus; nunc in terris es, sicut bruta animalia, superbus.

852

IV, 23, с. 845-847; с. 846В: Quid ergo removes in mulierem praevaricationis tuae occasionem, cum in teipso superbiente, Deumque tuum spernente, ac per hoc dese-rente, faciendae mulieris causa praecesserit? Quod etiam divina ironia apertissime declarat, quae dicit: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile. Ac si aperte diceret: non videtur homini, quem ad imaginem et similitudinem nostram fecimus, bonum esse solum, hoc est simplicem atque perfectum, universali-terque sine divisione naturae in sexus ad similitudinem angelicae naturae absolutum permanere, sed pronum proclivumque ad terrenos coitus pariter cum bestiis ruere, ac sic unitatem naturae per carnalem generationem sexusque corporeos seminaliter mul-tiplicare, caelestium numerorum multiplicationis dignitate contempta. Faciamus ergo ei adjutorium simile, quo id, quod appetit, peragere possit, feminam videlicet, quae similiter, ut masculus, fragilis ac lubrica terrenas appetat concupiscentias.

853

IV, 23, C.846D: Sed fortassis quis dicat, quod nos conjugium prolisque procreationem reprehendimus, dum divisionem naturae humanae in masculum et feminam, quorum copula et conjugium et filiorum propagatio naturaeque augmentatio perficitur, merito peccati fuisse affirmamus. Cui respondebimus: Conjugia non reprehendimus, si legitima sint, prolisque procreandae, non libidinis perpetrandae appetitu copulata, utriusque sexus fide castaque pudicitia servata: imo etiam laudamus, quia et a Deo concessa sunt et jussa; crescite enim, inquit, et multiplicamini, et implete terram. Uterque quoque sexus, sine quo carnale connubium fieri non potest, quod a Deo factus sit, nullus catholicorum ambigit. Ait enim Scripture: Masculum et feminam fecit eos. Item alibi: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Camalia vero conjugia, etsi legitima sint et religiosis hominibus conjuncta, libidinoso tamen illicitoque motu carnal is pruritus carere non posse incunctanter affirmamus. Non enim aliunde nascentes in came parvuli, nisi inde, aeternae mortis reatum attrahunt, quos solum catholicae Ecclesiae baptisma ab ipso reatu liberat.

854

IV, 23, C.847B: Et tu mulier, quare removes crimen tuum in serpentem, cum tu ipsa sis tuae culpae creatrix? Serpens ipse, in quem culpam refundis, in te ipsa repit: serpens tuus tua carnalis concupiscentia est atque delectatio, quae ex irrationabilis animae motu in sensu corporeo gignitur. Frustra igitur mulier, sensus videlicet carnalis, culpam suam in serpentem, hoc est in delectationem irrationabilem, cujus ipsa auctor est, removet.

855

IV, 23–24, c. 848–854. 23, C.848C: Animadverte, quod neque viro, neque mulieri, sed solo serpenti maledicitur. Non enim Deus maledicit ea, quae fecit, sed benedicit; animus autem et sensus creatura Dei sunt. Carnalis vero delectatio extra divinam conditionem, irrationabilibus humanae animae passionibus orta est, ideoque divinae sententiae severitati succumbit, quia extra naturae a Deo factae supervenit.

856

IV, 25, с. 855В: Propterea autem aerumnas, et conceptus, filiosque exteriori sensui divina deputat auctoritas, quoniam omne Studium sapientiae, omnisque mentis con-ceptio, puraque veritatis cognitio a sensibus corporis auspicium sumunt, ab inferio-ribus ad superiora, et ab exterioribus ad interiora ratione gradatim ascendente. 856A: Sed hoc dissidium divortiumque animi et sensus, quando restaurabitur natura et ad naturalem ordinem revocabitur, in pacem spiritualis naturalisque conjugii vertetur, quando corpus sensui, sensus animo, animus Deo subditus et obediens erit.

857

IV, 26, C.858B: Quod autem nomine terrae felicitas aeternae vitae stabilitasque primordialium causarum, ex quibus omnia, quae sunt, oriuntur, significetur, multis divinae Scripturae locis aperte innuitur. 860A: Non ergo haec verba reditum in hanc terram, sed potius reditum in spiritualem naturam praesagiunt.

858

I, 10, с. 451 С: nulla alia promittur nobis gloria praeter eorum, quae hie per fidem creduntur, et ratione quaeruntur, et quantum licet suadentur, in futura vita per experimentum cognitionem.

859

III, 10, C.649D.

860

V, 1, C.862A: Disc. Praesto sum paratusque, quae a te dicentur, cognoscere; valde quippe necessaria sunt, et a paucis, ut opinor, tractata. Siquidem de humanae naturae ceterorumque in ea et propter earn in aeternas rationes, ex quibus profecta est, reditu, et in pristinam dignitatem restitutione nullum adhuc scripsisse vel legi vel audivi, quamvis sparsim et in divinis libris et sanctorum Patrum documentis forma talis doctrinae frequenter arrideat.

861

II, 6–14, c. 532–545; II, 28, c.590C; IV, 8, C.774A; cf. V, 8, c.877C.

862

V, 1, с. 861 A: Non enim mihi videntur diligenter inspicere, qui illam particulam, quae est ne, negandi intellectum, non autem interrogandi, ac veluti dubitandi in hoc loco arbitrantur obtinere, et quod ideo expulsus sit homo de paradiso, ne posset dc ligno vitae sumere vivereque in aeternum. Cf. V, 38, с. 1017C.

863

V, 2, C.863B-864C.

864

V, 2, C.864C: Sed si quis altius velit conspicere, Cherubim vocabulo ipsum Dei Verbum significari, non incongrue intelliget. 865B: Multipliciter itaque in hoc loco sanctae Scripturae Dei Verbi symbolica nomina exaggerate sunt. Nam et Cherubim, et flemmeus gladius versatilis, et via, et lignum vitae appellatur.

865

V, 3, с. 865-867.

866

V, 3, С.867С: His igitur et hujusmodi sensibilis mundi et universaliter et particulariter motibus, recursionibus, certissimisque a principio motuum restitutionibus ad id ipsum principium<…>quid aliud nobis mystice intimatur, nisi reditus nostrae naturae ad principium suum, a quo facta est, et in quo et per quod movetur, et ad quod redire semper tendit? Generaliter in omnibus hominibus, sive perfecti sunt, sive imperfecti, sive puri, sive contaminati, sive veritatem cognoscentes in Christo renovati, sive in tenebris ignorantiae in veteri homine detenti, unus atque idem naturalis appetitus est essendi, et bene essendi, et perpetualiter essendi, et, ut sanctus Augustinus breviter comprehendit, beate vivendi miseriamque fugiendi. 868A: Si — aliqua occasione natura Deo similis a principio sui per dissimilitudinem remota fuerit, semper ad suum principium redire contendit, ut similitudinem, quam corruperat, recipiat. Si enim ignis iste visibilis, in aliqua materia ardens, flammarumque suarum comas erigens, semper in altum tendit, nulloque suae flagrantiae motu ima petit: qua ratione ignis ille intelligibilis substantiae ad imaginem Dei creatae credibile sit in imis mortis atque miseriae posse semper detineri, ut in sublimia vitae beatitudinisque naturali appetitu, et conditoris gratia ad vitam non valeat erigi? Hoc autem dicimus, non quod natura in omnibus aequaliter futura sit beata, sed quod in omnibus morte et miseria futura sit libera.

1 ... 117 118 119 120 121 122 123 124 125 ... 132
На этой странице вы можете бесплатно читать книгу Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены - Александр Бриллиантов бесплатно.
Похожие на Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены - Александр Бриллиантов книги

Оставить комментарий