Шрифт:
Интервал:
Закладка:
933
Comment, in Ev. sec. loan. с.31 IB: Itaque unusquisque credentium Christo, secundum propriam virtutem, et subjectum sibi virtutis habitum et qualitatem et crucifigitur, et crucifigit sibimet ipsum Christum, Christo videlicet concrucifixus. 312A: Unusquisque enim fidelium, qualem in animo habuerit habitudinem per incre-menta virtutum, talem de Christo habebit fidem per augmenta intelligentiarum; et quotiens prioris vitae modis et inferioris moritur, et in altiores gradus subvehitur, totiens opiniones de Christo, quamvis simplices, tamen in ipso et cum ipso morien-tur, et in sublimiores de eo theophanias fide atque intelligentia provehentur. Itaque in suis fidelibus Christus quotidie moritur, et ab eis crucifigitur, dum carnales de eo cogitationes, seu spirituales, adhuc tamen imperfectas, interimunt, semper in altum ascendentes, donee ad veram ejus notitiam perveniant; infinitus enim infinite etiam in purgatissimis mentibus formatur. 312B: totam moralem philosophiam, de virtuti-bus animae deque Christi carne spiritualis homo superans, ad ipsam naturalem con-templationem in Spiritu, veluti a quadam carne Verbi ad ipsius animam transcendit. 312C: qui ad eum perfecte ascendit, ad uniformem simplamque theoricae scientiae in mysteria inductionem, veluti a quadam Christi anima ad intellectum ipsius transvehi necesse est. Alius ab eadem simpla theologica scientia, quae maxime circa Christi intellectum circumvolvitur, in ipsam perfectam secretamque divinam infinitatem per negationem, omnibus, quae post Deum sunt, moriens, veluti a quodam intellectu Christi ad ipsius divinitatem mystice ascendit.
934
Comment, in Ev. sec. loan. c. 299D: de plenitudine ejus accepimus gratiam pro gratia (Ιο. 1,16); gratiam videlicet contemplationis veritatis pro gratia fidei inhumanationis ejus confessionis, hoc est, gratiam speciei pro gratia fidei, gratiam deificationis in futuro, pro gratia actionis et scientiae in praesenti.
935
Comment, in Ev. sec. loan. c.331D. Expos, super hier. cael. с. 167B.
936
Expos, super hier. cael. c.264D: Et quomodo aedificati sunt [divini animi)? Super illud fundamentum, Deum videlicet Verbum, Dominum nostrum Jesum Christum, super quem veluti inconcussam petram universalis Ecclesia rationabilium et intelligibilium fabricatur.
937
Comment, in Ev. sec. loan. C.319D: Solus itaque descendit, et solus ascendit, quia ille cum omnibus suis membris unus Deus est, unicus Filius Dei. In ipso enim omnes credentes in ipsum unum sunt; unus itaque Christus, corpus cum membris, ascendit in Patrem.
938
V, 38, C.995A: Vide initium aedificationis, unitatem quidem fidei; aedificationis perfectionem cognosce, unitatem videlicet cognitionis Filii Dei. Hic igitur incremen-ta corporis Christi incipiunt, illic perficientur, quando Christus cum toto et in toto suo corpore quidam perfectus et unus vir, caput in membris et membra in capite apparebit.
939
Praef. ad vers, operum S. Dionysii, с. 1034B: (-C.267A): Ideoque praesens ecclc-siastica ierarchia, ut diximus, media est inter legalem praeteritam et caelestem futu-ram, quoniam non solum aeternarum rerum symbola peragit et visibiliter considerat, ut legalis praeterita, sed et spiritualem eorum intelligentiam investigare invenirequc non cessat, ut caelestis futura. Comment, in Ev. sec. loan. C.308A: Ex parte enim vc-ritatem cognoscit, sui redemptoris gratia illuminata; ex parte prophetat, invisibilibus symbolis mysticisque doctrinis ea, quae ad purum non intelligit, significans. 300B: Tria itaque proponit (Io. 1,17): legem, gratiam, veritatem; tres ierarchias insinuans, unam quidem in Veteri Testamento, in obscurissimis aenigmatibus traditam; secun-dam, quam et mediam dicimus, in Novo Testamento, in quo abundantia gratiae, et eorum, quae mystice in lege et dicta et facta sunt, apertissima declaratio est; tertiam, caelestem dico, jam in hac vita inchoantem, et in altera vita perficiendam, in qua purae veritatis contemplatio in his, qui deificantur, absque ulla caligine donabitur.
940
Expos, super hier. cael. с. 136C: omnes species visibilis et invisibilis creaturae, omnesque allegoriae, sive in factis, sive in dictis, per omnem sanctam utriusque Testament! Scripturam, velamina paterni radii (“Verbi Dei] sunt, et ipse radius secundum carnem suam suimet secundum Deitatem maximum velamen est nobisque connaturale. Versus, S. I, v, 23–32, с. 1228C. Homil. c. 296D.
941
Comment, in Ev. sec. loan. C.308C: Symbola autem Novi Testament! principalia tres τελεταί sunt, hoc est, tres mysticae hostiae, quarum una baptismatis est, altera συνάξεως, hoc est, communionis corporis Domini et sanguinis, tertia in mystcrio chrismatis. Cf. С.345А.
942
Expos, super hier. cael. c. 142A: Ipsa igitur sancta Trinitas nostra θέωσις est, hoc est deificatio; deificat enim nostram naturam, reduccndo earn per sensibilia symbola in altitudinem angelicae naturae, et deificans earn in his, qui ultra omnia in ipsum Deum transeunt.<…>Ipsa nobis manifestat virtutes in figuris ac formis nostrae infirmitati congruentibus, ut per eas veluti per quosdam gradus, quos in divinis instruxit eloquiis, facta dico patriarcharum, evangelicas parabolas, omnesque virtutes, quas Dominus in carne peregit, visibilia sacramenta novae legis, quae ab ipso Domino et inchoata et sanctificata sunt, et sanctis apostolis frequentata, et celebrata, et aucta, conscendamus actionis et scientiae gressibus, divina gratia nos ducente, adjuvante, cooperante, donee perveniamus aequaliter cum angelis in simplicissimam puramquc incommutabilis veritatis speculationem.
943
Expos, super hier. cael. с. 182A: Sensibilia autem symbola sunt, quorum intellectum caelestes virtutes contemplantur, veteris legis sacramenta, verbi gratia tabernaculum, et omnia, quae in eo fieri Dominus praecepit, deinde visiones prophetarum in variis formulis atque figuris, postremo ecclesiastica Novi Testamenti mysteria, quorum omnium intimum lumen sancti angeli clare perspiciunt.
944
При более точном словоупотреблении следует различать, по Эригене, между таинствами и символами. «Символами» в собственном смысле (symbola) называются предметы и действия, измышленные лишь для обозначения высшей действительности, но не существующие на самом деле независимо от того, что ими обозначается (Исх. 23,19=34,26, Пс. 113,4, притчи, также Ин. 1,1). В «таинствах» же (mysteria, sacramenta), скрывающая в себе нечто высшее, форма является всегда данным чувственной действительности, или историческим фактом (скиния, жертвы, обрезание в ветхом завете, также переход через Чермное море народа израильского, два сына Авраама; в новом завете — таинство крещения, таинство Тела и Крови Христовой, таинство миропомазания). Однако и в «Писании», по Эригене, символы полагаются вместо таинств и таинства вместо символов, ввиду близости и сходства этих терминов, и сам он вообще не выдерживает указанного различия между ними, которое, впрочем, по отношению к вопросу о взгляде философа на христианские таинства и не имеет особого значения, так как и при точном, с точки зрения Эригены, словоупотреблении, термин «таинство» должен иметь слишком широкое значение, и под него подводятся и ветхозаветные учреждения и факты библейской истории. Comment, in Εν. sec. loan. C.344D: quaerendum, quid inter mysteria distat utriusque legis, litterae videlicet et gratiae, et symbola. Mysteria itaque proprie sunt, quae juxta allegoriam et facti et dicti traduntur, hoc est, et secundum res gestas facta sunt et dicta, quia narrantur. Verbi gratia Mosaicum tabernaculum et secundum rem gestam erat constructum, et textu sanctae Scripturae dictum atque narratum. Similiter sacramenta legalium hostiarum et secundum historiam facta sunt, et dicta sunt secundum narrationem. Circumcisio similiter et facta est in carne, et narrata est in littera. In Novo quoque Testamento mysteria baptismatis, Dominici quoque corporis ac sanguinis, necnon et sancti chrismatis juxta res gestas conficiuntur, et litteris traduntur et dicuntur. Et haec forma sacramentorum allegoria facti et dicti a sanctis Patribus rationabiliter vocitatur. Altera forma est, quae proprie symboli nomen accepit, et allegoria dicti, non autem facti appellatur, quoniam in dictis solummodo spiritualis doctrinae, non autem in factis sensibilibus constituitur. Mysteria itaque sunt, quae in utroque Testamento et secundum historiam facta sunt, et secundum litteram narrata; symbola vero, quae solummodo non facta, sed quasi facta sola doctrina dicuntur.<…>Quae forma in omnibus fere parabolis cognoscitur, proprieque symbolica nominatur, quamvis usus divinae Scripturae sit, symbola pro mysteriis, et mysteria pro symbolis vicinitate quadam atque similitudine ponere.
945
Comment, in Ev. sec. loan. C.307D: Trans Jordanem Bethania (Io. 1,28) humana natura ultra fluenta divinae gratiae, quae post incarnationem Verbi in earn diffusa sunt, veluti egestate divinorum bonorum et siccitate infusionis sapientiae confecta residebat. 308B: Primum siquidem sacerdotium, quod erat sub lege, veluti Bethania ultra effusiones per Christum gratiae et veritatis in Novo Testamento constituitur. Cf. c. 300A. rationabiliter vocitatur. Altera forma est, quae proprie symboli nomen accepit, et allegoria dicti, non autem facti appellatur, quoniam in dictis solummodo spiritualis doctrinae, non autem in factis sensibilibus constituitur. Mysteria itaque sunt, quae in utroque Testamento et secundum historiam facta sunt, et secundum litteram narrata; symbola vero, quae solummodo non facta, sed quasi facta sola doctrina dicuntur.<…>Quae forma in omnibus fere parabolis cognoscitur, proprieque sym-bolica nominatur, quamvis usus divinae Scripturae sit, symbola pro mysteriis, et mysteria pro symbolis vicinitate quadam atque similitudine ponere.
946
Comment.. in Ev. sec. loan. C.315C: in qua nativitate incipit humana natura ad suam pristinam sedem, de qua corruit, redire.
947
Comment, in Ev. sec. loan. C.307D: Bethania vero in Judaea citra Jordanem juxta Jerusalem eadem natura, per incarnationem Verbi Dei liberata, et per fluenta divinae gratiae, quae primitus per sacramenta baptismatis distribuuntur veluti in Judaeam, id est, in veram confessionem fidei et actionis et scientiae, et in domum obedientiae, hoc est, in unitatem Ecclesiae divinis legibus obedientis transducta juxta Jerusalem posita est. Exposit. super hier. cael. с. 165C: Prima siquidem rationabilis animae ad creatorem redeuntis illuminatio est donum fidei, quod per sacramenta baptismatis et datur et significatur.
948
II, 33, C.611D: Dum enim unusquisque fidelium baptismatis subit sacramentum, quid aliud ibi peragitur, nisi Dei Verbi in eorum cordibus de Spiritu sancto et per Spiritum Sanctum conceptio atque nativitas. Quotidie igitur Christus in utero fidei veluti castissimae matris visceribus et concipitur et nascitur et nutritur.
949
Comment, in Ev. sec. loan. с. ЗІЗА: quomodo Agnus Dei, id est Salvator mundi, originale totius humanae naturae peccatum tollit, utrum re ipsa jam ablatum est, et de tota natura purgatum, an adhuc in sola spe, re autem post communem humanae naturae resurrectionem auferetur?<…>Ad hoc itaque dicendum, quia jam ab original! peccato humana natura neque in omnibus communiter, neque in singulis specia-liter, re ipsa abolitio facta est perfectaque interemptio [sic]. Hoc enim servatur ad ultimam in fine mundi victoriam, quando, ut ait Apostolus, novissimus inimicus destruetur mors (1 Cor. 15,26).<…>Adhuc itaque in spe liberata natura, in futuro vero reipsa liberabitur. Quid ergo datur per gratiam divinae generationis, per baptis-mum dico, si omnino originale peccatum radicitus non exstirpatur? Ad hoc dicendum: reatus solummodo originalis peccati per baptismum laxatur, manente adhuc originali peccato. Aliud enim est sagittam auferre de-vulnere, aliud postea vulnus sanare. Hoc igitur totum est, quod nobis gratia baptismatis confert. Ex reatu enim peccati nos liberat, et in gratiam divinae filietatis exaltat, ut dimisso reatu vulnera delictorum nostrorum sanari incipiant. Quanto enim tempore reatus, quasi quoddam ferrum, in vulnere remanserit, nullum vulnus sanari possibile est; eo autem subtracto, spirituali medecinae locus tribuitur. Exposit. super hier. cael. C.203C: quisquis post gratiam baptismatis adeptam non peccaverit, correctione delictorum non indigebit. Purgatur quippe semel et simul ab omni originali proprioque peccato. Indiget autem purgari ab ignorantia divinorum sacramentorum. Non enim imperitus divinorum in-tellectuum viam veritatis potest ingredi, nec lucem ipsius conspicari, sine qua nemo deificabitur. Siquidem non sufficit, ut quis sagittam de vulnere retrahat, nisi adsit, qui sanando vulneri medicinam adhibeat. Gratia namque baptismi hoc solum praestat, praeterita non nocere delicta, et in divinam filietatem nasci: non autem largitur futura commissa non impedire; hoc quippe divinae gratiae per poenitentiam libero arbitrio committitur, divinae quidem gratiae per poenitentiam, libero arbitrio per providen-tiam. Cf. Comment, in Ev. sec. loan. с. 316C.
950
Comment, in Ev. sec. loan. C.317A: sicut totus homo carnalis anima et corpore caro dicitur, ita et totus homo spiritualis anima et corpore spiritus, quoniam nascentes homines in Christo per Spiritum sanctum unum cum ipso Spiritu efficiuntur secundum corpus et animam. Ubi datur intelligi, quod sacramentum baptismatis mutatio-nem carnis in spiritum futuram esse praefigurat. 317D: Nam qui ex eo nascitur, unus cum eo efficitur. Quemadmodum ille Spiritus Sanctus est per naturam, ita et nascen-tem ex se spiritum sanctum efficit per gratiam. 320C.
951
- Послания св. Игнатия Богоносца - Св Игнатий Богоносец - Религия
- Крест Христов - Дмитрий Семеник - Религия
- Введение в Ветхий Завет. Книга 2. - Павел Юнгеров - Религия
- Любовь – причина всех благ. По творениям святителя Иоанна Златоуста - Сергей Милов - Религия
- Сумма теологии. Том VI - Фома Аквинский - Религия
- «Запечатанная книга» (пророчества Откровения Иоанна и их исполнение) - Дмитрий Щедровицкий - Религия
- Сочинения - Викентий Лиринский - Религия
- Святость и святые в русской духовной культуре. Том 1. - Владимир Топоров - Религия
- Апокалипсис. Опыт подстрочного комментария. На основании учения Священного Писания и святых отцов - П. Бородин - Религия
- Православное учение о церковной иерархии: Антология святоотеческих текстов - Александр Задорнов - Религия