Рейтинговые книги
Читем онлайн Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены - Александр Бриллиантов

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать

964

V, 38, с.996-1001.

965

V, 38, с. 1002А: Quod autem nullus eorum, qui de Aegypto reversi sunt, obrutus est fluctibus vel mersus, sed omnes, ut ait Apostolus, sub nube fuerunt, sub divina videlicet protectione, et omnes mare transierunt, et omnes sub Moyse baptizati sunt in nube et in mari, praefigurabat generale illud baptisma, quod in fine mundi perificietur, quando mysticus Moyses populum suum, universum videlicet genus humanum, sanguine suo redemptum, omnique impietate atque malitia detersum, de morte ducet ad vitam, quando in nullo homine nihil praeter simplicitatem naturae apparebit, merito ipsius, qui earn totam accepit, totamque sanavit, quando intelligibilis rex Aegypti, princeps profecto hujus mundi, cum innumerabili exercitu malitiae suae, omnibusque vitiis, quibus imaginem Dei in homine creatam captivam detinuerat, fluctibus Rubri maris, hoc est, profundissima copiosissimaque atque infinita effusione gratiae, quae in pretium sanguinis Christi humanae naturae diffusa est, obruetur.

966

V, 31, C.941A: Non enim nunc de substantia daemonum, quam conditor omnium bonam et incorruptibilem in eis fecit, sermo nobis est, utrum et ipsa purgata convertetur ad principium suum, quod praevaricando deseruit, an semper a contemplatione veritatis sua perversitate exorbitata fugiet. Hoc interim solummodo ad purum de ea cognoscimus,<…>quod impietas, quam superbiendo attraxerat, penitus peribit, nc divinae bonitati coaeterna fieri possit. De salute autem ejus, aut conversione, seu in causam suam reditu propterea nihil definire praesumimus, quoniam neque divinae historiae, neque sanctorum Patrum, qui earn exposuere, certam de hoc auctoritatem habemus. По мнению философа, ангелы по природе обладают нематериальными телами, неотделимыми от их духовной субстанции и неразрушимыми. II, 22, с.556В; IV, 7, с.762 С; V, 13, с.884 С; V, 38, с.993 С. Expos, super hier. cael. с. 159В. Демоны же, т. е. падшие ангелы, получили сверх того, вследствие падения, еще и особые воздушные тела, подобно тому, как люди получили тела грубо-материальные; это мнение Эригена высказывает не только в сочинении «о предопределении», но и в сочинении «о природах». V, 13, C.884D. De praedest. XIX, II с. 437А. Понятно, что с уничтожением материального мира, или обращением его в духовное бытие, перестанут существовать и эти воздушные тела демонов. IV 24, с. 852 С. Таким образом, общее восстановление всего, или апокатастасис, должно коснуться так или иначе и злых духов. Но злые духи, как неоднократно замечает о том Эригена, в то же время, никогда не обратятся сами своею волею к Богу, не потому, чтобы не могли обратиться, если бы захотели, но потому, что никогда не захотят этого. V, 38, с. 1002 С, с. 1012В. И поэтому спасение рода человеческого Христом послужит лишь как бы во вред диаволу и ангелам его, так как они будут лишены власти над людьми и будут мучимы завистью к их блаженству. V, 38, с. 1002В. Различие между наказанием злых людей, с одной стороны, и демонов — с другой, указывается, нужно думать, в V, 32, с. 950D:…poena dupliciter intelligitun aut enim delicta in his, qui ad principium suum rever-tuntur, per indulgentiam puniuntur; aut in his, qui a principio suo semper fugiunt, perpetuo torquentur.

967

V, 27, c. 921C: Si enim tota [humana natura] illuc ascensura est, et, ut apertius dicam, reditura in eum, quem peccando deseruit; si eam totam redimento suscepit [Christus]: quid dicturi sumus? Nonne consequens erit, nullam aeternam mortem mi-seriae, nullam impiorum poenam remansuram? Quid enim in eis torquebitur, post-quam tota natura, cujus et boni et mali participes sunt, non solum omni morte atque malitia liberabitur, verum etiam in ipsum Deum revertetur? Ubi ergo aestus ille flammarum ignis aeterni, in quem severitas justissimi judicis malos missura est, dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus?<…>Si vero quis asseruit, partem humanae naturae in Deum redituram, partem in poenis semper mansuram: quanta incommoda, veraeque rationi reluctantia assertio-nem ejus consequentur? Cogetur siquidem fateri, Deum Verbum non totam humanam naturam, sed partem ejus sumpsisse, ac per hoc neque totum humanum genus salvare voluisse, nec salvasse; quod absurdum credere. 923D: Inter haec itaque sibi invicem repugnantia, veluti inter aestuantis oceani fluctus cautesque, quas allidunt, afflictus longa et inextricabili deliberatione fatigatus convolvor, nullamque viam evadendi reperio. Si enim, ut breviter colligam, quae late superius dicta sunt, totam humanitatem Verbo Dei assumptam, ac per hoc in ipso salvandam naturali resurrec-tionis virtute cooperatrice, quae nullam naturam perire sinit, neque perpetuo puniri dixero: quid erit, quod aetemae damnationi attribuatur? Divinaeque Scripturae auctoritati resistere videbor, quae incunctanter diabolo, omnibusque ejus membris, aeterna tormenta minatur esse futura. Si autem neque totam humanitatem a Christo assumptam atque salvandam, neque naturali resurrectionis virtute totam liberandam, sed ex parte in divinae imaginis dignitatem redituram, ex parte in aeterna calamitate captivam remansuram docuero: nonne confestim vera ratio divinaque simul auctoritas me redarguet? Ratio quippe evidentissime docet, nil summae bonitati vitaequc ac beatitudini ex diametro contrarium perpetuo esse posse.<…>Divina auctoritas clamat: Его mors tua, о mors, et morsus tuus, о infeme (Os. 13,14). Item: Novissimus mimicus destruetur mors (1 Cor. 15,26). 924C: In hac itaque acie, inter haec tela veluti ex utroque latere confixus, ignorans, quo tendam, et quid potius sequar, anxius con-sisto.

968

V, 27-36, c. 921-978. Cf. V, 35, C.960A: Mag. Redeamus ergo ad propositum, hoc est, ad reditum universitatis conditae in suas causas. Disc. Prius considerandum, arbitror, qua ratione etc. V, 36, c. 964A: De quo reditu quod restat, discutiendi tempus est. Disc. Tempus plane. Prius tamen noscere velim, quoniam me valde perturbat etc. V, 36, C.978B: Mag. Hactenus de his: nunc ad reditum creaturae in pristinum statum, de quo principaliter sermocinatio est, redeundum. Disc. Redeundum sane, ac tempus exigit prolixitasque disputationis. Et vereor, ne forte his, qui lecturi sunt, multiplex perplexaque earundem rerum repetitio fastidium gignat. Mag. Perplexa materia difficillimarumque rerum anfractus multiplicem’ perplexamque ratiocinationem exigunt, et fortassis non deerunt, quibus magis placebit frequens earundem rerum repetitio, quam brevis cursimque Ingrediens de his, quae saepe mentis acicm fugiunt, intimatio, quae solet facilius cludere obtrusa quam aperire, et amphiboliam inferre quam expellere. Disc. Ingredere, quo et quali modo vis; tantum ut principalem quaestionem, quae de reditu est, absque ullis incidentibus quaestionibus discutias. Incidentes quippe quaestiones finem disputationi impediunt imponere.

969

V, 27, C.925D: Divinus itaque animus nullum malum nullamque malitiam novit. Nam si nosset, substantialiter extitissent, neque causa carerent. Jam vero et causa carent, ac per hoc in numero conditarum naturarum essentialiter non sunt, ideoque omnino divina alienantur notitia.

970

V, 27–28, c. 925–935.

971

V, 31, C.944D: In ilia enim die peribunt omnes cogitationes eorum. Cogitationes dixit perituras, non autem substantias. Sed quas cogitationes ait? Vanas profecto rerum sensibilium, quibus in hac vita insano inhiant amore, phantasias, quas irrationa-bilibus obcaecatae per malitiam animae affectibus attrahunt. Quibus phantasiis ipsi, qui eas fingunt, simillimi erunt. Nullam quippe vere veri soliditatem invenient, sed veluti inanibus somniis torquebuntur. Cf. V, 32, C.949C.

972

V, 29, C.936B: Quamvis enim in perversis voluntatibus perverse agendi appetitus ardorque semper permanserit, quoniam quod appetitur, perfici non sinitur, et in nullo, nisi in semetipsa, flamma malevolae cupiditatis ardet: quid aliud relinquitur, nisi foetida cadavera, omni vitali motu, hoc est, omni naturalium bonorum virtute atque substantia privata? Et fortassis tales sunt gravissimi cruciatus malorum hominum et angelorum, et ante judicium futurum, et post, malefaciendi cupiditas, et perficiendi difficultas.

973

V, 29, с. 937A: Vide igitur, qualia loca tormentorum praefatus describit Theologus. Ubi Judas Salvatoris nostri proditor torquetur? Numquid alibi nisi in sua polluta conscientia, qua Dominum tradidit? Qualem poenam patitur? Seram profecto poenitentiam et inutilem, qua semper uritur. Quia patitur dives ille in inferno? Nonne splendidarum epularum, quibus in hac vita vescebatur, egestatem? Qua flamma consumitur impurissimus rex Herodes, nisi suo furore, quo in песет exarsit innocentium?<…>Unusquisque enim impie viventium ipsa vitiorum libidine, qua in carne exarsit, veluti quadam flamma inextinguibili torquebitur. De diabolicarum vero perversarum voluntatum supplicio quid aliud intelligendum, praeter illarum aeternam refrenationem, suaeque impietatis aetemum interitum? Quae enim gravior poena impio, quam impie agere et neminem laedere posse? Haec est catena, qua Dominus noster Jesus Christus, descendens in infernum, diabolum ligavit.

974

V, 30, с. 938B: Disc. Sed adhuc restat difficillima ilia, ut mihi videtur, quaestio, in quo supplicia ilia erunt, quae non solum diabolo, verum etiam impiis hominibus futura divina testatur auctoritas. 939B: Non itaque te nunc interrogo de corporalitate, seu localitate, seu temporalitate suppliciorum; spiritualiter enim futura impiorum tormenta intelligenda sunt: sed adhuc quaero, in qua re debemus ea credere, vel intelligere futura esse? Non enim putandum est subjecto aliquo carere; accidentia quippe sunt supplicia. 940B: Mag. Nodosa nimis difficilisque, ut dixisti, ad solven-dum perplexio. In hac enim quaestione tria nobis occurrunt, et unum ex iis eligere, alia duo infirmare necesse est. Cogimur namque fateri, aut quod penitus non est in rerum natura, per se absque ullo subjecto posse puniri; et hoc rationi valde videtur resistere; quomodo enim punitur, quod non in aliquo subsistit? — aut quoddam naturale subjectum supplicia pati, quod non minus, imo plus rationi et auctoritati contra-rium esse vies; omne quippe, quod in natura rerum a summo bono substitutum est, sive secundum substantiam, sive secundum accidens, divina justitia atque pietate pro-vida prohibetur puniri, ne quid triste miserumve in universa creatura reperiatur — aut puniri, quod non est, tamen in subjecto aliquo, quod est, omnique poena liberum punitur. Horum trium elige, quid sequendum. Disc. Tertium, et ex duobus praece-dentibus compositum, si tamen probabiliter potest inveniri.

975

V, 31, C.942C: Et quemadmodum divina bonitas in omnibus participantibus se tota est, et nullius malitia, seu stultitia, seu ignorantia prohibetur penetrare universi-tatem ab ea conditam: ita humanitas in omnes homines diffunditur, et tota in omnibus est, et tota in singulis, sive boni sint sive mali. Nullius enim stultitia repellitur, nullius malitia detinetur, nullius vitio corrumpitur, sordibusve polluitur, pura in omnibus. 943C: Et quemadmodum mala voluntas naturale bonum non contaminat, ita etiam tormentum ejus, malae voluntatis dico, naturale subjectum, cui accidit, et in quo continetur, non torquet. Ipsa siquidem natura, sicut libera est, penitusquc absoluta ab omni peccato, ita universaliter libera et absoluta est ab omni poena peccati.

976

V, 35, с. 956-960. с. 958В: Duobus modis corruptionem dicimus. Quorum unus quidem ille, qui generalium elementorum coitum per visibiles species in genera-tionem procedere docet, et iterum specialium corporum resolutionem, in catholica elementa ex quibus compacta sunt reditum; alter, quo nullius creaturae essentiam et virtutem et operationem posse vitiari affirmantes, rationabilis intellectualisque creaturae voluntates irrationabilibus motibus corrumpi approbamus. Et primus quidem modus temporalium localiumque rerum et sensibilium plus videtur in se inviccm transfusionem et transmutationem, quam corruptionem. 959B: Hinc conficitur, quod etiam in superioribus praesentis disputationis plurimis locis est conclusum atque definitum, nullam aliam sedem corruptionibus poenisque posse reperiri, praeter rationabilis et intellectualis creaturae perversos illicitosque propriae voluntatis motus, qui nec ex Deo, nec ex natura condita occasiones accipiunt, incausales enim sunt, quoniam per seipsos dum quaeruntur, nihil aliud in eis invenitur praeter licitae et natu-ralis voluntatis privationem atque defectum.

977

V, 31, C.943D: Naturarum autem optimus conditor, piissimus provisor, justissimus delictorum in his, qui se spernunt aut nesciunt, ultor, punit in natura, quam fecit, delictum, quod non fecit, liberans ex delicto, separansque, quod fecit, ineffabilique modo in eo, quod fecit, impunito punit, et ut verius dicam, puniri sinit, quod non fecit. V, 34, С.951В: si quaeris a me, qua ratione, quod non est secundum naturam, sed extra naturam, expellitur intra naturam et sustinptur et punitur, ipsa natura im-punita permanente, omnibusque contrariis passionibus illaesa, quaeram a te, qua ratione ea, quae virtutes naturae excellunt, qui intra terminos naturae continentur, possidebunt, hoc est, qua ratione sancti et naturae suae fines non excedent, et ea, quae ultra naturam sunt, dona videlicet gratiae suscipient. V, 35, c. 955D, 960A.

978

V, 36, C.966C: Et si quis ad haec objecerit, perversas voluntates malorum hominum et angelorum, quibus debentur supplicia, malas esse, ac per hoc in restauratione ac reditu naturarum malum semper esse remansurum, suppliciaque passurum; et si ita est, sequitur, non omnino pulchritudinem naturarum turpitudine malitiae non infectam esse futuram: huic respondebo duce Deo ac vera ratione, primum quidem intra rerum naturam vel extra earn nullum malum inveniri, sicut Dionysius Areopagita in libro de divinis Nominibus nultiplicibus astruit rationibus, quas nunc introducere et longum et superfluum videtur; deinde perversos perversarum voluntatum motus malos non esse, sed illicitos. Cf. с. 972A.

На этой странице вы можете бесплатно читать книгу Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены - Александр Бриллиантов бесплатно.
Похожие на Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены - Александр Бриллиантов книги

Оставить комментарий