Шрифт:
Интервал:
Закладка:
670
III, 24, с. 690В: Infinities siquidem condito; sacrae Scripturae in mentibus prophc-tarum, Spiritus sanctus, infinitos in ea constutuit intellectus, ideoque nullius exposi-toris sensus sensum altcrius aufert, dummodo ut sanae fidei catholicaeque professioni conveniat, quod quisque dicat, sive aliunde accipiens, sive a seipso, a Deo tarnen Illu-minatus, inveniens. IV, 5, Г.749С: Est enim multiplex et infinitus divinorum eloqui-orum intellectus. Siquidem in penna pavonis una eademque mirabilis ac pulchra innumerabilium colorun. varietas conspicitur in uno eodemque loco ejusdem pennac portiunculae.
671
V, 38, с. 1010В· concatenates quippe est divinae Scripturae contextus, Dacdalicisque diverticulis et obliquitatibus perplexus. Neque hoc Spiritus sanctus invidia voluit intelligendi, quod absit existimari, sed studio nostram intelligentiam exercendi sudorisque et inventionis praemii reddendi; praemium quippe est in sacra Scriptura laborantium pura perfectaque intelligentia.
672
I, 66, C.510B: Ratio vero in hoc universalitei studet, ut suadeat, certisque veritatis investigationibus approbet, nil de Deo proprie posse dici, quoniam superat omnem intellectum, omnesque sensibiles intelligibilesque significationes.
673
III, 31, C.708C: Non enim semel et simul potuit (Moyses) narrare, quod semel et jt simul Deus potuit facere. Siquidem et nos, qui adhuc in tenebris ignorantiae palpebrantes lucem veritatis conamur aspicere, non omne, quod simul mente concipimus, verbis explanare valemus; omnis namque ars, in animo sapientis universaliter formata, {diversis literarum et syllabarum, dictionumque temporalibus morulis, necessario particulariter ordinateque in aures discentium diffunditur.
674
IV, 15, C.809D. saepissime divina auctoritas futura quasi jam peracta pronuntiat; r C.810B: de diabolo myttica mutatione temporum talia (Иез. 28,12–15) pronuntian‑tur, et nec aliter Scriptura recte intelligitur.
675
IV, 20, C.837B: Non ignoro autem usitatissimum divinae Scripturae tropum, qui a Graecis ύστερον πρότερον, a Latinis vero praeposterum seu anticipatio, quam Graeci πρόληψιν dicunt, vocatur; quo Mattnaeus evangilista usus est, passionem et resurrectionem Domini narrans (Μφ. 27,52).
676
V, 38, с. 1008С: parabolarum transitus; с. 1010A: Non enim alio modo sanctorum prophetarum multiplex in divinis intellectibus contextus potest discerni, nisi per frequentissimos non solum per periodos, verum etiam per cola et commata transitus ex diversis sensibus in diversos, et ab eisdem iterum in eosdem per occultissimas crebrissimasque reversiones. Saepissime enim unam eandemque expositionis speciem absque ullo transitu in diversas figurationes sequentibus aut error aut maxima diffi-cultas innascitur interpretandi.
677
De praedest. XV, vi‑vii, C.415C: modus, qui dicitur enthymema, quoniam ilia mentis conceptio a contrario semper assumitur. Hinc apte a Grammaticis, ut praediximus (c.393D), vocatur κατσντίφρασις (2 Кор. 12,13; 1 Кор. 1,19; Мф. 11,7; Мф.26,50). Expos, super hier. cael. с. 163. IV, 22, с. 846B: divina ironia (Быт. 2,18). Ср. V, 1, с.861А (Быт.3,22); V, 38, с. 1017С (Мф.25,9). Comment, in Ev. sec. loan. C.317D (Ин.3,8). Cf. Maximi Quaest. ad Thalass. XLIV, Migne, s. gr. t.90, c.416: ή κατ’ ειρωνείαν λέξις είρωνευτική φωνή (Быт. 3,22).
678
V, 38, с. 1010В: О Domine Jesu, nullum aliud praemium, nullara aliam beati-tudinem, nullum aliud gaudium a te postulo, nisi ut ad purum absque ullo errore fallacis theoriae verba tua, quae per tuum sanctum Spiritum inspirata sunt, intel-ligam. Haec est enim summa felicitatis meae, finisque perfectae est contemplationis, quoniam nihil ultra rationabilis anima etiam purissima inveniet, quia nihil ultra est. Ut enim non alibi aptius quaereris, quam in verbis tuis, ita non alibi apertius inve-niris, quam in eis. Ibi quippe habitas, et illuc quaerentes et diligentes te introducis; ibi spirituales epulas verae cognitionis electis tuis praeparas, illic transiens ministras eis. Et quis est iste, Domine, transitus tuus, nisi per infinites contemplationis tuae gradus ascensus? Semper enim in intellectibus quaerentium et inveniendum te transitum facis. Quaereris enim ab eis semper, et semper inveniris, et non inveniris semper inveniris quidem in tuis theophaniis, in quibus multipliciter, veluti in qui-busdam speculis, occurris mentibus intelligentium te, eo modo, quo te sinis intelligi, non quid es, sed quid non es, et quia es; non inveniris autem in tua superessentia-litate, qua transis et exuperas omnem intellectum volentem et ascendentem com-prehendere te. Ministras igitur tuis praesentiam tuaui ineffabili quodam modo appa-ritionis tuae; transis ab eis incomprehensibili excelsitudine et infinitate essentiae tuae.
679
III, 16, С.666С: Quod factum est in ipso, vita erat (Io. 1,3–4). Sic enim multos (om. A) Graecorum codices invenimus distinctos (о пунктуации; по Августину: Quod factum est, in ipso vita erat. Cf. Homil. C.288B). V, 36, C.979B: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (1 Kop. 15, 51). Sic enim multi ас pene omncs hunc locum Apostoli de Graeco in Latinum transtulerunt.<…>Hoc autem dico, non ignorans hunc locum apostolicum aliter ab aliis esse translatum. Quidam enim interpretati sunt, omnes quidem dormiemus sed non omnes immutabimur, quidam, ex quibus est Joannes Chrysostomus, omnes quidem immutabimur, sed non omnes dormiemus.
680
Versus, S. I, v, 1–4, c. 1288A:.
Mystica sanctorum panduntur dogmata Patrum,.
Pneumate sanctifico quae cecinere Deo,.
Aeterno Patris Verbo, quo cuncta creantur.
Occultis sinibus, ordine quaeque suis.
681
III, 24, с. 690С: dummodo ut sanae fidei catholicaeque professioni conveniat, quod quisque dicat.
682
De praedest. I, и, C.358C. Cf. Praef. ad vers. Maximi, с. 1196B. Versus, S. I, n, 1225B. Reuter, 49, 277.
683
II,33, C.612B.
684
II, 16, C.548D: Non enim nostrum est, de intellectibus sanctorum Patrum dijudicare, sed eos pie ac venerabiliter suscipere; non tamen prohibemur eligere quod magis videtur divinis eloquiis rationis consideratione convenire.
685
Cf. I, 69, с. 513В: Rationem priorem esse natura, auctoritatem vero tempore didici-mus (De ordine, II, 26). Отождествляя религию и философию, Эригена в сочинении «О предопределении» (De praedest. Ι,ι, С.357С ср. выше) прямо ссылается на Августина, по которому «не иное есть философия, т. е. изучение мудрости, и иное религия, когда те, с учением которых мы не соглашаемся, не принимают участия с нами и в таинствах» (De ѵега relig. V). Но, очевидно, Августин употребляет здесь слово «философия» в смысле более широком, чем какой хочет соединять с ним Эригена. У Дионисия, как и вообще у других церковных писателей, слова φιλόσοφος, φιλοσοφία также имеют иногда широкий смысл. Cf. E. h. VI, in, 2, с.533: tτελειοτάτη τών μοναχών φιλοσοφία.
686
II, 32, C.610D: Et hie maximus et репе solus gradus est ad cognitioncm veritatis, id est humanam naturam seipsam prius cognoscere et amare, ac deinde totam cognitio-nem suam, totumque amorem ad laudem Creatoris et cognitioncm et delectionem referre. Si enim, quod in seipsa agitur, nescit, quomodo ea, quae supra se sunt, nosse desiderat? V, 31, С.941В: Nam non solum non ipsos non prohibemur, verum ctiam jubemur quaerere, dicente Salomone: Nisi cognoveris teipsum, vade in vias gregum. Non enim longe a brutis animalibus distat, qui seipsum communemque humani generis naturam ignorat. Moyses item: Attende tibi ipsi, ait, et lege veluti in libro, opera-tionum animae historiam. Si enim nos ipsos nosse et quaerere nolumus, profecto ad id, quod supra nos est, causam scilicet nostram, redire non desidcramus, ac per hoc in grabbato camalis materiae morteque ignorantiae jacebrmus. Nulla quippe alia via est ad principalis exempli purissimam contemplationem praeter proximae sibi suae imaginis certissimam notitiam. Inter principale namque exemplum imaginemquc ct similitudinem sui, hoc est inter Deum et humanitatcm, nullum interstitium constitutum est.
687
I, С.411А: Mag. Saepe mihi cogitanti, diligentiusque quantum vires suppetunt in-quirenti, rerum omnium, quae vel animo percipi possunt, vel intentionem ejus supe-rant, primam summamque divisionem esse in ea quae sunt, et in ea quae non sunt, horum omnium generale vocabulum occurrit, quod graece φύσις, latine vero natura vocitatur. Cf. C.443A, 574A, 628B, 643D, 871C, 907B. I, 1, C.441B: Videtur mihi divisio naturae per quattuor differentias quattuor species recipere: quarum prima est in earn, quae creat ei non creatur; secunda in earn, quae creatur et creat; tertia in eam, quae creatur et non creat; quarta, quae nec creat nec creatur.
688
II, 1, C.523D: Quoniam in superior! libro de universalis naturae universali divisione, non quasi generis in formas, seu totius in partes<…>sed intelligibili quadam universitatis contemplatione — universitatem dico Deum et creaturam — brevitcr diximus, nunc eandem naturae divisionem latius, si videtur, repetamus. 525B: universalem vero naturam formas habere propterea dicimus, quoniam ex ea nostra intel-ligentia quodammodo formatur, dum de hac ipsa tractare nititur; nam per se ipsara universa natura non ubique formas recipit; earn siquidem Deo et creatura contineri non incongrue dicimus, ac per hoc in quantum creatrix est, nullara formam accipit in seipsa, formatae vero a se naturae multiformitatem praestat. Ill, 1, 621C: Cum igitur totius universitatis divisio ab ipsius causa et creatrice incipiat, non earn veluti pri-mam partem vel speciem debemus intelligere, sed ab ea omnem divisionem et parti-tionem inchoare, quoniam omnis universitatis principium est, et medium, et finis.
689
II, 1, C.526A: Nulla rationabilis divisio est, sive esstntiae in genera, sive generis in formas et numeros, sive totius in partes, quae proprie partitio nominatur, sive universitatis in ea, quae vera ratio in ipsa contemplatur, quae non iterum possit redigi per eosdem grad us, per quos divisio prius fuerat multiplicata, donee perveniatur ad illud unum inseparabiliter in seipso manens, ex quo ipsa divisio primordium sumpsit.
690
II, 2, c.527C: Mag. Num itaque vides, quattuor formarum praedictarum duas quidem, primam videlicet et quartam, in Creatorem, duas, secundam dico et tertiam, in creaturam recollectas? Disc. Plane video, admodumque admiror rerum subtilitatem. Nam duae praedictae formae non in Deo, sed in nostra contemplatione discemuntur et non Dei, sed rationis nostrae formae sunt propter duplicem principii atque finis considerationem. 528A: Mag. Quid, si creaturam Creatori adjunxeris, ita ut nil aliud in ea intelligas, nisi ipsum, qui solus vere est; nil enim extra ipsum vere essentiale dicitur, quia omnia, quae ab eo sunt, nil aliud sunt, in quantum sunt, nisi participatio ipsius, qui a seipso solus per seipsum subsistit: num negabis, Creatorem et creaturam unum esse? Disc. Non facile negarim; huic enim collectioni resistere videtur mihi ridiculosum esse. Cf. Ill, 23, С.688В: Mag. De Deo, ut opinor, inter nos convenerat, quod totius universitatis conditae principium sit, et medium, et finis, non quod aliud ei sit esse principium, aliud medium, aliud finis; haec enim tria in ipso unum sunt; sed quod theologicae contemplationis triplex motus sit. 690A: Disc. Quadripertitam naturae universalis divisionem nunc clarissime video, et de Deo, et in Deo esse in-dubitanter intelligendum cognosco.
691
I, 12, с. 454А: [Divina natura], quia in omnibus, quae sunt, apparet, quae per seip-sam invisibilis est, non incongrue dicitur facta. Nam et noster intellectus, priusquam veniat in cogitationem atque memoriam, non irrationabiliter dicitur esse; est enim per se invisibilis, et nulli nisi Deo nobisque ipsis cognitus est. Dum vero in cogita-tiones venerit, et ex quibusdam phantasiis formam aceipit, non immerito dicitur fieri. Fit enim in memoria, formas quasdam accipiens rerum, seu vocum, seu colorum, cete-rerumque sensibilium, qui infonnis erat, priusquam in memoriam veniret; deinde ve-luti secundam formationem recipit, dum quibusdam formarum seu vocum signis, lite-ras dico, quae sunt signa vocum, et figuras, quae sunt signa formarum, matheseos seu aliis sensibilibus indiciis formatur, per quae sentientium sensibus insinuari possit. Нас similitudine, quamvis a divina natura remota sit, suaderi tarnen posse arbitror, quomodo ipsa, dum omnia creat, et ab ullo creari nesciat (conj. Floss; CDE: et a nullo creari nesciat, A: et a nullo creari sciat), in omnibus, quae ab ea sunt, mirabili modo creatur. III, 4, абЗЗА· Deus itaque est omne, quod vere est, quoniam ipse facit omnia, et fit in omnibus ut ait sanctus Dionysius Areopagita. Omne namque, quod intelligi-tur et sentitur, nihil aliud est, nisi non apparentis apparitio, occulti manifestatio, ne-gati affirmatio, incomprehensibilis comprehensio etc.<.„>Et hoc exemplis nostrae naturae, possumus conficere. Nam et noster intellectus, cum per se sit invisibilis et incomprehensibilis, signis tamen quibusdam et manifestatur et comprehenditur, dum vocibus vel Uteris ve1 aliis nutibus, veluti quibusdam corporibus incrassatur, et dum sic extrinsecus apparet, semper intrinsecus invisibilis permanet dumque in varias figuras sensibus comprehensibiles prosilit, semper statum suae naturae incomprehensibilem non deserit, et priusquam exterius patefactus fiat intra seipsum seipsum movet.<_>Sed haec exemplo sufficiunt ad insinuandam divinae bonitatis ineffabilem diffusionem per omnia a summo usque deorsum, hoc est, per universitatem ab ipsa conditam, quae ineffabilis diffusio et facit omnia et fit in omnibus, et omnia est. Disc. Sufficiunt sane, et copiose affluunt, in quantum res ineffabilis quibusdam similitudinibus fari potest, dum omni similitudine remota sit. Praedicta siquidem similitudo, quam exempli gratia ab intellectu nostro suscepisti, in hoc deficit, ut opinor, ab ea, cujus similitudo est, quod intellectus, ut dicis, vehicula ilia, in quibus ad aliorum sensus invehitur, de materia extra se creata et facit, et suscipit; divina vero bonitas, extra quam nihil est, non de aliquo apparitionis suae materiam sumpsit, sed de nihilo.
- Послания св. Игнатия Богоносца - Св Игнатий Богоносец - Религия
- Крест Христов - Дмитрий Семеник - Религия
- Введение в Ветхий Завет. Книга 2. - Павел Юнгеров - Религия
- Любовь – причина всех благ. По творениям святителя Иоанна Златоуста - Сергей Милов - Религия
- Сумма теологии. Том VI - Фома Аквинский - Религия
- «Запечатанная книга» (пророчества Откровения Иоанна и их исполнение) - Дмитрий Щедровицкий - Религия
- Сочинения - Викентий Лиринский - Религия
- Святость и святые в русской духовной культуре. Том 1. - Владимир Топоров - Религия
- Апокалипсис. Опыт подстрочного комментария. На основании учения Священного Писания и святых отцов - П. Бородин - Религия
- Православное учение о церковной иерархии: Антология святоотеческих текстов - Александр Задорнов - Религия