Шрифт:
Интервал:
Закладка:
701
I, 15, C.463B: Ut ait sanctus pater Augustinus in libris de Trmitate, dum ad theologian1, hoc est, ad divinae essentiae investigationem pervenitur, categoriarum virtus omnmo extinguitur.
702
I, 16, C.465A: Restat igitur, ut intelligamus, hanc etiam categoriam, sicut et ceteras, translative de Deo praedicari.
703
Ср. Марка Эфесск. Κεφάλαια περί διακρίσεως θείας ούσίας καί ένεργείας. 16, 14. Gass. Die Mystik des Nie. Cabasilas. 222, 220.
704
I, 63, C.508B: Die, quaeso, num summae ac simplici divinaeque naturae aliquid accidit? Disc. Absit. Mag. Num ipsa accidit alicui? Disc. Nec hoc quidem dixerim; alioquin passibilis, mutabilisque, alteriusque naturae capax esse videretur. Mag. Nullum ergo accidens recipit nullique accidit. Disc. Nullum profecto, nullique. Mag. Agere et pati accidentia sunt? Disc. Et hoc datum est. Mag. Summa igitur omnium causa summumque principium, quod Deus est agere et pati non recipit. Disc. Hujus ratiocinationis violentia nimium coartor. Nam si dixero, falsum esse, fortassis ipsa ratio me deridebit, omnemque, quod, hactenus dedi, vacillare non sinet. Si verum, necessario sequetur, ut, quod de agere el pati concesserim, id ipsum etiam de ceteris activis passivisque verbis, cujuscunque generis verborum sint, concedam, hoc est, neque Deus amare, neque amari, neque movere, neque moveri, similiaque mille; eoque magis neque esse, neque subsistere. At si hoc, videsne, quot et quantis frequentibus Scripturae sacrae obruar telis? Undique enim videntur obstrepere, atque hoc falsum esse conclamare. Nec te latet, ut opinor, quam arduum difficileque simplicibus animis talia suadere; quandoquidem eorum, qui videntur esse sapientes, dum haec audiunt, aures horrescunt. Mag. Noli expavescere. Nunc enim nobis ratio sequenda est. I, 64, C.509A: Sacrae siquidem Scripturae in omnibus sequenda est auctoritas, quoniam in ea veluti quibusdam suis secretis sedibus veritas possidet. Non tamen ita credendum est, ut ipsa semper propriis verborum seu nominum signis fruatur, divinam nobis naturam insinuans. I, 66, C.510B: Ratio vero in hoc universaliter studet, ut suadeat, certisque veritatis investigationibus approbet, nil de Deo proprie posse dici, quoniam superat omnem intellectum, omnesque sensibiles intelligibilesque significationes; qui melius nesciendo scitur; cujus ignorantia vera est sapientia; qui verius fideliusque negatur in omnibus quam affirmatur.
705
I, 70–71, с. 516B: Si igitur omnem motum creaturae distribuis, Deum vero liberum omni motu facis, tantaene tarditatis es, ut ei, a quo omnem motum abstrahis, facere vel pati tribuas, cum ista duo indubitanter non nisi in his, quibus motus inest, fieri posse prioribus rationabilibus conclusionibus, ut arbitror, non incaute dederis?
706
I, 72, C.517DCoaeternum igitur est Deo suum facere et coessentiale.<…>Non aliud est Deo esse, et aliud facere, sed ei esse id ipsum est et facere.<…>Cum ergo audimus, Deum omnia facere, nil aliud debemus intelligere, quam Deum in omnibus esse, hoc est, essentiam omnium subsistere. I, 73, c.518C: Non aliud itaque Deo esse, et velle, et facere, et amare, et diligere, et videre ceteraque hujusmodi, quae de eo, ut diximus, possunt praedicari, sed haec omnia in ipso unum idipsumque accipiendum, suamque ineffabilem essentiam eo modo, quo se significari sinit, insinuant.
707
I, 74, С.520А: Ipsa quoque divinae naturae in omnia, quae in ea et ab ea sunt, dif-fusio omnia amare dicitur, non quia ullo modo diffundatur, quod omni motu caret, omniaque simul implet, sed quia rationabilis mentis contuitum per omnia diffundit et movet, dum diffusionis et motus animi causa sit, ad eum inquirendum et inveniendum et, quantum possibile est, intelligendum, quia omnia implet, ut sint, et universalis veluti amoris pacifica copulatione in unitatem inseparabilem comprehendit. Amari item dicitur ab omnibus, quae ab eo sunt, non quod ab eis aliquid patiatur, qui solus impassibilis est, sed quia eum omnia appetunt, ipsiusque pulchritudo omnia ad se attrahit.
708
I, 76, C.522A: Et haec est cauta et salutaris et catholica de Deo praedicanda pro-fessio, ut prius de eo juxta catafaticam, id est affirmationem, omnia sive nominaliter, sive verbaliter praedicemus, non tamen proprie, sed translative; deinde ut omnia, quae de eo praedicantur per catafaticam, eum esse negemus per apofaticam, id est negationem, non tamen translative, sed proprie. Verius enim negatur Deus quid eorum, quae de ео praedicantur esse, quam affirmatur esse: deinde super omne, quod de eo praedicatur superessentialis natura, quae omnia creat et non creatur, superessen tialiter superlaudanda est. Cf. I, 66, c.510.
709
I, 7-11, c. 446-451.1, 8, C.448B: Non ergo ipsum Deum per semetipsum videbimus, quia neque angeli vident; hoc enim omni creaturae impossibile est; solus namque, ut ait Apostolus, habet immortalitatem, et lucem habitat inacccssibilem: sed quasdam factas ab eo in nobis theophanias contemplabimur. Comment, in Ev. sec. loan. с. 302A: Apparebit itaque in theophaniis suis, hoc est divinis apparitionibus, in quibus juxta altitudinem puritatis et virtutis uniuscujusque Deus apparebit. Theophaniae autem sunt omnes creaturae visibiles et invisibiles, per quas Deus, et in quibus saepe appa-ruit, et apparet, et appariturus est. Item virtutes purgatissimarum animarum et intel-lectuum theophaniae sunt, et in eis quaerentibus et diligentibus se Deus manifestat.
710
II, 28, C.587B: Si Deus cognoscit seipsum, quid sit, nonne se ipsum definit? Omne siquidem, quod intelligitur, quid sit, definiri a se ipso vel ab alio potest. Ac per hoc non universaliter infinitus est, sed particulariter, si ex creatura solummodo definiri non potest, a se ѵего ipso potest. Vel ut ita dicam, sibi ipsi finitus, creaturae infini-tus subsistit. C.589B: quomodo infinitum potest in aliquo definiri a se ipso, vel in aliquo intelligi, cum se cognoscat super omne finitum et infinitum, et finitatem ct infmitatem? Deus itaque nescit se, quid est, quia non est quid; imcomprehensibilis quippe in aliquo et sibi ipsi et omni intellectui. C.593B: Videsne igitur, quod omnia, quae intra decem categoriarum terminos amplexantur, non immerito Deus dicitur in sua natura subsistere ignorare, quando omnino ea altitudine virtutis suae et infini-tate probatur excellere?
711
II, 28, c.594-596. Мф.25,12: не знаю вас (злых). Мк. 13,32: о дне же том, или часе, никто не знает, ни ангелы небесные, ни Сын, по только Отец. Слова ап. Павла (Деян. 23,5): я не знал, братия, что он первосвященник; по Эригене = знал, что он не истинный первосвященник; 2 Кор. 12,2: в теле ли, не таю, вне ли тела, не знаю, Бог знает = знаю, что ни в теле, ни вне тела. Эригена различает при этом четыре вида божественного неведения: 1) неведение зла, 2) неведение того, для чего вообще нет оснований (rationes, причины или идеи) в Нем Самом, 3) неведение того, что не обнаружилось еще на опыте (quae nondum experimento actio-nis et operationis in effectibus manifeste apparent, — будущий суд), 4) наконец, неведение Себя в разъясняемом в данном случае смысле.
712
II, 28,589В: nemo pie cognoscentium, inque divina mysteria introductorum, audiens de Deo, seipsum intelligere non posse, quid sit, aliud debct cxistimare, nisi ipsum Deum, qui non est quid, omnino ignorare in sc ipso, quod ipse est etc. с. 590C: Disc. De hac mirabili divina ignorantia, qua Deus non intelligit, quid ipse sit, quae a te dicta sunt, quamvis caliginosa, non tamen falsa, sed vera, verique similia mihi videri fateor. Non enim suades, Deum seipsum ignorare, sed solummodo ignorare, quid sit. C.593C: Sed valde me movet, qua ratione ignorantia in Deum cadat, quem nihil latet aut in seipso, aut in his quae a se sunt. Mag. Esto itaque intentus, et ca, quae dicta sunt, diligenter inspice. Si enim puro mentis contuitu virtutcm rcrum atque verborum consideraveris, apertissime repcrics, nulla obstante caligine, nullam in Deum ignorantiam cadere. Ipsius enim ignorantia ineffabilis est intelligentia. C.594A: Tale autem est, quod dicimus, veluti si quis nostrum de seipso dicat: lapidem me esse insensatum, omni vitali motu carentem, omnino non intclligo, hoc est, me lapidem insensatum, vitali motu carentem omnino me non esse intelligo. II, 29, C.597C: Solari namque radio lucidius patefactum, divina ignorantia nil aliud intelli-gendum esse, nisi incomprehensibilem infinitamque divinam scientiam. Nam quod sancti Patres, Augustinum dico et Dionysium, de Deo verissime pronuntiant, Augustinus quidem: Qui melius inquit nesciendo scitur, Dionysius autem: Cujus ignorantia vera est sapientia, non solum de intellectibus, qui eum pie studioseque quaerunt, verum etiam de seipso intelligendum opinor. С.598А: in quantum seipsum in his, quae fecit, non intelligit subsistere, in tantum intelligit se super omnia esse, ac per hoc ipsius ignorantia vera est intelligentia. Et in quantum se nescit in his, quae sunt, comprehendi in tantum se seit ultra omnia exaltari; atque ideo nesciendo seipsum, a seipso melius scitur; melius est enim, se scire ab omnibus remotum esse, quam si sciret, in numero omnium se constitui. Cf. Ill, 1, C.620D: Nisi forte quis dicat, in hoc solo se ambit, dum se sapit ambiri non posse; in hoc se comprehendit, dum se sapit comprehensibilem non esse; in hoc se intelligit, dum sapit, in ullo se intelligi impos-sibile esse, quia omne quod est, et potest esse, superat.
713
II, 27, с. 585B: Nam et noster intellectus nec a se ipso cognoscitur, quid sit secundum essentiam, nec ab alio praeter Deum, qui solus novit, quae fecit; sed quemadmo-dum de Conditore suo hoc tantum cognoscit, quia est, non autem percipit, quid sit ita de seipso solummodo definit, quia creatus est; quomodo vero vel in qua substantia substitutus est, intelligere non potest. Si enim, quid sit, aliquo modo intelligeret, necessario a sinilitudine Creatoris deviaret. Cf. IV, 11, c.788.
714
I, 13, C.455C, II, 19, C.554A: essentia, sapientia, vita. Ср. также заимствованное от Максима объяснение Рим. 1,20 в приложении к Св. Троице. И, 23, с. 568В; 31, с.607В: Pater, virtus, aeternitas (cf. Maximi Quaest. ad Thalass. XIII, Migne, s. gr. t.90, с. 296; вместо слов «и присносущная сила Его и божество», ή τε fr ίδιος αύτοΰ, βύναμις καί θειότης, Эригена читает: sempiterna quoque ejus virtus et aeternitas, cf. C.890A, 1005B; C.864D: potestas). II, 23-24, с.566-580: essentia, virtus, operatio (ούσιά, δύναμις, ένίργεια, cf. с.486С, 490В, 505C, 942A) — intellectus (animus, mens), ratio, sensus interior (νοΰς, λόγος, διάνοια). И, 31, с. 603: mens, notitia sui, (amor sui; V, 31, c.942: esse, velle, scire. IV, 7, c.766-768: mens, peritia, disciplina; ' С.770А: mens, notitia sui, disciplina.
715
II, 22, С.566А: Videsne igitur, quomodo theologia singulis divinae bonitatis sub-stantiis seu personis suas veluti proprietates dare intelligitur? Patri enim dat omnia. facere, Verbo dat omnes in ipso universaliter, essentialiter, simpliciter, primordiales, rerum causas aeternaliter fieri; Spiritui dat ipsas primordiales causas, in Verbo factas, (in effectus suos fecundates distribuere,<…>non quia operatio inseparabilis unitatis divinarum substantiarum sit segregata; quod enim Pater facit, hoc et Filius facit, hoc et Spiritus sanctus facit; sed quia divina theologia singulis earum proprietates quas-dam videtur distribuere. II, 24, c.579.
716
II, 34, C.613B: Quod etiam moderni Graecorum recipiunt; dicunt enim μίαν ύπόστασιν (С; A: ούσίαν), id est unam substantiam, et τρία πρόσωπα, id est tres personas. Ср., однако, II, 23, с.567B: In hoc tamen videntur differre (Graeci et Latini), quod Graecos μίαν ύπόστασιν, id est, unam substantiam dicere non reperimus, Latini vero unam substantiam, tres personas frequentissime solent dicere.
717
1,13, с. 456–457. И, 30, С.601А: Non id ipsum igitur Patri est naturaliter subsistere, et Filii sui causam esse. Non enim natura Patris causa est Filii; una siquidem eademque est Patris et Filii natura, quia una eademque est amborum essentia. II, 34, C.614B: Non igitur ex essentia, sed ex substantia Patris et Filius nascitur, et Spiritus sanctus procedit.
718
I, 16, C.465B: Numquid veris ratiocinationibus obsistit, si dicamus, Patrem et Filium ipsius habitudinis, quae dicitur ad aliquid, nomina esse, et plusquam habitudinis? Non enim credendum est eadem habitudinem in excelsissimis divinae essentiae substantiis, et in his, quae post earn ab ea condita sunt. II, 35, c.614C: Nam quaecunque de simplicissimae bonitatis trinitate dicuntur, seu cogitantur, seu intelliguntur, vestigia quaedam sunt atque theophaniae veritatis, non autem ipsa veritas, quae superat omnem theoriam non solum rationalis, verum etiam intellectuals creaturae.
719
II, 31, С.601 С: Mag. Densissima caligo est, et non solum te, sed et me ipsum involvit. Et nisi ipsa lux mentium nobis revelaverit, nostrae ratiocinationis studium ad earn revelandam nil proficiet.
720
II, 31, C.602A: Ex duabus namque causis unam causam confluere, rationi non facile occurrit, praesertim in simplici natura, et plusquam simplici, et ut verius dicatur, in ipsa simplicitate omni divisione et numerositate carente; ab una autem causa multas causas erumpere, multis exemplis potest approbari.
721
II, 31, C.607B. Ср., однако, И, 33, C.612B: Sed de divinarum substantiarum generatione et processione suadenda seu affirmanda fortassis exempla naturae non sunt idonea.
722
II, 31, C.607C: Non enim confundit dualitatem personarum, dum dicit: Ego et Pater unum sumus. Nam non ait: Ego et Pater unum sum, sed sumus, ostendens et essentiae unitatem et substantiarum differentiam. Et siquidem diceret: Ego et Pater et Spiritus Sanctus unum sumus, non aliter intelligeremus, nisi trium substantiarum trinitatem in ejusdem essentiae unitate subsistentem. Et quamvis sic dictum esse non reperiamus, verissime tamen ita esse intelligamus.
- Послания св. Игнатия Богоносца - Св Игнатий Богоносец - Религия
- Крест Христов - Дмитрий Семеник - Религия
- Введение в Ветхий Завет. Книга 2. - Павел Юнгеров - Религия
- Любовь – причина всех благ. По творениям святителя Иоанна Златоуста - Сергей Милов - Религия
- Сумма теологии. Том VI - Фома Аквинский - Религия
- «Запечатанная книга» (пророчества Откровения Иоанна и их исполнение) - Дмитрий Щедровицкий - Религия
- Сочинения - Викентий Лиринский - Религия
- Святость и святые в русской духовной культуре. Том 1. - Владимир Топоров - Религия
- Апокалипсис. Опыт подстрочного комментария. На основании учения Священного Писания и святых отцов - П. Бородин - Религия
- Православное учение о церковной иерархии: Антология святоотеческих текстов - Александр Задорнов - Религия